Latin
CAPUT XXIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 335
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim exterior sanguinis circulatio ab hac interiori dependeat; prout sanguis citiùs aut tardiùs pulmones trajicere, aut inibi sisti vel coerceri jubetur, etiam excursus reditusque ejus à Corde aut versùs ipsum in toto peragitur. In gaudio vel ira, quia pulmones sanguinem ex uno Cordis sinu in alterum rapide transferunt; ideo velocior ejus ac uberior effluxus in partes exteriores succedit; pariter in metu ac tristitia, quatenus pulmones (vasis ejus constrictis) sanguinem per venas Cordi tradunt, nec denuo statim per arterias repetunt, extima corporis regio debito ejus influxu destituitur. Attamen hujusmodi pathetici sanguinis raptus propter vasa ejus aliis in locis pariter à Nervis circumligata quadantenus peraguntur. Si quando Nervos pneumonicos à causa morbifica affectiones spasmodicae afflixerint, ità ut motibus inordinatis convulsi, arterias &venas quas amplectuntur perperàm constringant, aut hùc, illùc contrahant; propterea sanguis, aut pulmonibus nimis exulans, eos flaccescere ac in se concidere facit, adeò ut aerem copiosè attrahentes ipsum haud facilè reddant; vel, quod crebriùs usu venit, sanguis intra pulmones detentus, ibidemque stagnans, eos infercit, ac diu rigidos tenet, ut aerem inspirare nequeant.