Latin
CAPUT XXV
Thomas Willis, Cerebri anatome 340
Unproofread scanNot analysed yet
Origo ejus nondum satìs detecta fuit; nam à plerisque Anatomicis pro ramo Paris vagi perperàm sumitur: cùm reverâ licèt Par vagum &Intercostale per surculos invicem emissos inter se communicant; tamen quoad utriusque principia, truncos &divaricationes planè distinguuntur. Quòd si haec posterior Conjugatio, peculiaris Nervi titulo ei denegato, prosapiam alienam confiteri debeat, certè Pari vago nihil debet, sed Nervis Parium quinti &sexti originem suam acceptam refert; nam bini aut tres surculi, à nervis istis versùs oculos &faciem euntibus reflexi, in eundem caudicem, qui Nervi intercostalis truncus est, evadunt, prout suprà innuitur. Nervus intercostalis eo ritu constitutus, &cranio per foramen proprium egressus, mox plexum ganglioformem, prope alium similem Paris vagi plexum, continet; in quem duo nervosi processus à Pari intra cranium ultimo, seu primo vertebrali, feruntur. Ab isto plexu surculus unus in sphincterem culae; atque alter insignis in plexum ganglioformem Paris vagi dimittitur.