Latin
CAPUT XXV
Thomas Willis, Cerebri anatome 341
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde hic Nervus juxta vertebras descendens, in media cervice plexum alium longè majorem habet, in quem Nervus amplus à vicino Pari vertebrali inseritur; ab eodem verò plures Nervi qui praecordia respiciunt quaquaversùs distribuuntur Nam duo vel tres surculi in diaphragmatis Nervum, surculus unus in Nervum recurrentem, mittuntur; praeterea fibrae &propagines numerosae &in recurrentem Nervum, &versùs Tracheam feruntur, quae ipsius &oesophagi tunicis atque vasis sanguiferis inseruntur; porrò ramus in Paris vagi truncum, &bini notabiles Nervi in plexum Cardiacum descendunt; dein paulò inferiùs Nervus alter solitarius, trunco intercostali procedens, etiam plexui Cardiaco inseritur: Qui rami insignes à Nervo intercostali utrinque dimissi, quatenus cum aliis ab utroque Paris vagi trunco derivatis unà coeunt, ipsum plexum cardiacum efficiunt. Attamen hi rami cardiaci à Nervo intercostali, sicuti &plexus cervicalis, à quo procedunt, homini peculiares sunt, atque in brutis animalibus omnino desiderantur. Truncus intercostalis à plexu Cervicali versùs claviculam descendit, ubi pectoris cavitatem ingressurus, in arteriam axillarem veluti ad rectos angulos incidit, eâmque stringit; unde in Thoracem juxta primae &secundae Costae radices demergitur; atque illic tres vel quatuor ramos à Nervis vertebralibus proximè superioribus accipiens, Plexum alium insignem (qui vulgò intercostalis appellatur) constituit.