Latin
CAPUT XXV
Thomas Willis, Cerebri anatome 343
Unproofread scanNot analysed yet
Nervi mesenterici qui in hos plexus feruntur, ipsique plexus, ac demum fibrae &propagines, quae tanquam lucis radii ab iis quaquaversùs emanant, juxta modum sequentem, tum in homine tum in brutis perfectioribus disponuntur. Itaque in sinistro latere ramus mesentericus, à Nervo intercostali abscedens, &deorsùm vergens, in duos surculos insiones dirimitur: horum major superiùs versùs stomachum reclinatus, mox in plexum, velut rivulus angustus in stagnum amplum, se diffundit. E plexu hoc fibrae &propagines numerosae per quatuor velut manipulos egrediuntur. Primus horum, qui &maximus fibrarum ejus fasciculus est, in ventriculum elatus, partim fundo ejus impenditur, partimque hae fibrae aliis à ramo stomachico dimissis occurrunt ac inosculantur. Alter fibrarum nervearum manipulus ab hoc plexu ad Lienem progreditur, ubi Nervi vasa sanguifera comitati, eáque variè circumligantes, in penitiorem lienis compagem dispescuntur; è quibus tamen versùs lienem euntibus surculi quidam vasa brevia assecuti in Stomachum feruntur. Tertia fibrarum nervearum cohors inter hunc plexum &hepaticum, in latere dextro, è regione positum, interjecta est. Quarta denique fibrarum Conjugatio hunc, &plexum mesenterii maximum ei subditum, connectit.