Latin
CAPUT XXV
Thomas Willis, Cerebri anatome 342
Unproofread scanNot analysed yet
Supremus Nervorum vertebralium huic plexui accedens, in itinere arteriam vertebralem stringit, ac ferè circumligat. In brutis per hunc Nervum, qui arteriam vertebralem stringit, plexus intercostalis cum radice Nervi diaphragmatis communicat, &non alio modo nisi per fibras minores ab infima parte hujus plexûs in Nervos vertebrales emissas. Porrò in brutis ramus insignis ab hoc plexu in truncum Paris vagi effertur. Verùm in homine truncus intercostalis Thoracis cavitatem, sine ulla communicatione cum aliis partibus habita, pertransit; nisi quòd hinc, in toto descensu, juxta costarum radices incedens, in singulis earum interstitiis, &deinceps usque ad os sacrum, à vertebrarum internodiis ramum vertebralem admittit. Par intercostale, ubi Thoracis cavitate emensâ è regione fundi ventriculi pervenerit, utrinque ramum insignem dimittit, qui versùs mesenterium tendens, praecipuos illius plexus constituit. Sunt autem Plexus mesenterici numero septem; videlicet quinque magni superiores, &duo minores inferiùs siti; è quibus omnibus propagines &fibrae numerosae in partes quas respiciunt, inque plexus vicinos, invicem mittuntur.