Latin
CAPUT XXVI
Thomas Willis, Cerebri anatome 356
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc sanguinis motus ejusque in corde accensio, simul cum pulsu &respiratione alterantur: proinde verò à corde alterato, non modò eorundem Nervorum ductu impressiones in cerebrum retorquentur verùm &ipse sanguis, cursu suo immutato, fluctuatione diversâ aut inassuetâ Cerebrum appellit, adeoque spiritus animales variis impulsibus agitando, conceptus alios, &subinde alios, produci facit: adeoque propter has reciprocas Cordis &Cerebri Affectiones, quae longâ serie vicissim propagari solent, cogitationum &phancasmatum multiplicitas oritur. Hinc veteres tum Theologi tum Philosophi Sapientiam in Corde posuerunt: Certè prudentiae &virtutum opera à mutuo quod Cordi cum Cerebro intercedit commercio plurimùm dependent: quippe ut cogitationes circa appetitûs aut judicii actus ritè eliciantur, sanguinis fluctus in pectore coerceri, ejusque ac ipsius cordis inordinationes à nervis tanquam habenis regi, inque motus aptos &requisitos componi oportet. Super hoc plura dicenda suppetunt, nisi quòd haec speculatio ab instituto nostro aliena, ad pathologiam, sive de paßionibus animae doctrinam, propriùs spectat. Interim huc referre libet observationem unam aut alteram ab Anatomia desumptam. Cùm nuper cujusdam à nativitate fatui cadaver dissecaremus, nullum in Cerebro, nisi quòd mole perexiguum esset, defectum aut vitium reperire potuimus. Praecipua autem discriminis nota quam inter illius &viri cordati partes advertimus haecce erat, nempe quòd praedictus Nervi intercostalis plexus, quem Cerebri &Cordis internuncium &homini proprium diximus, in stulto hoc valdè exilis, &minori Nervorum satellitio stipatus fuerit.