Latin
CAPUT XXVI
Thomas Willis, Cerebri anatome 357
Unproofread scanNot analysed yet
Dum haec scribuntur, Cercopitheci Anatomen instituimus, cujus Cerebrum parùm ab eo quod in Cane aut Vulpe cernitur differebat, nisi quòd proportione ad sui Corporis molem habitâ, longè esset capacius, ejusque anfractus ampliores existerent. Prominentiae Orbiculares Nates &Testes dictae, item protuberantia annularis à Cerebello dimissa, ad earundem partium figuram &magnitudinem in Homine propiùs accedebant. Quod autem praecipuè notatu dignum occurrebat, hoc erat, scil. quòd Nervus Intercostalis, licèt, pariter ac in caeteris brutis assolet, eâdem cum 1 aris octavi trunco vaginâ inclusus, per collum ferebatur, tamen iste ab hoc Nervo prope claviculam abscedens, antequam plexui juxta superiorum costarum radices posito inserebatur, aliquot Surculos in Cor &appendicem ejus, atque fibras quasdam in diaphragmatis Nervum mittebat: quae forsan ex parte ratio est, cur hoc Animal prae caeteris bestiis adeò solers &mimicum existat, atque hominis non modò gestus, verùm paßiones quasdam &mores, tam aptè referre &imitari possit.