Latin
CAPUT XXVII
Thomas Willis, Cerebri anatome 373
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò in quantum sanguinis fermentatio à liene dependet, juxta hujus influentiam iste circuitum suum, modò placidè, modò perturbatè, agit. Dum lieni nullâ perturbatione agitato conquiescere &vacare licet, sanguis etiam in Hypochondriacis satìs tranquillè movetur; sin autem commoveatur idem &excitetur, (urì assolet in passione quavis, corporis motu violento, aut à pharmacia) statim Nervi ejus spasmo affecti iteratis contractionibus ipsum magìs concutiunt; adeò ut faeculentiae fermentativae, sinu ejus excussae, in sanguinem uberiùs refluant, quae laticem Bibb 3 ticem ejus mox turbidum &quasi limo inquinatum reddunt, ipsum tantâ denique acrimoniâ &mordacitate asperant, ut Cerebrum &Cor veluti aculeis pungat uratque; unde Splenicis, praeterquam quòd ratio obscuratur, etiam animi affectus, praesertim tristitia, odium ac ira, plurimùm intenduntur.