Latin
CAPUT XXVII
Thomas Willis, Cerebri anatome 374
Unproofread scanNot analysed yet
De Nervis splenicis adhuc aliâ conjecturâ adducimur, ut credamus istos, praeter facultatis motivae exercitia, tum proprium humorem liem instillare, qui istius visceris virtutem fermentativam promovet; tum etiam (quia Nervi, prout suprà ostensum erat, utrâque viâ, scil. prorsùm &retrorsùm, spiritus, ac interdum humores, convehunt) eosdem Lieni implantatos ab eo humorem acetosum, &quasi vitriolicum, saepe imbibere, à cujus acrimonia ac insignivellicatione in spasmos aguntur. In quantum verò plexus nerveus lienem respiciens, cum ventriculo, mesenterio, hepate ac rene propinquiùs, cùmque praecordiis, aliisque partibus longè dißitis, remotiùs communicat; hinc causa patet, quare non modò singula isthaec viscera &partes propter lienis delicta plectuntur verùm &,vice versâ, cur lien indispositus à morbo quovis, aut molestiâ in qualibet istarum partium excitatâ, perturbari solet: adeò non prorsus de nihilo est, quòd symptomata ubivis infestantia, cùm illorum causa ignoratur, passim lieni ascribuntur; siquidem ipse non tantùm proprias inordinationes aliis partibus affigat, verùm insuper peculiares illarum noxas luit: Quod tamen perperàm vaporibus hinc, indè transmissis ascribitur; cùm ejusmodi cujuscunque affectûs ratio formalis plerumque in communicatione per Nervos facta consistit.