Latin
CAPUT II
Thomas Willis, Cerebri anatome 38
Unproofread scanNot analysed yet
loci, è sinu quarto super glandulam dimisso, surculi venosi utrinque prodeunt, qui pariter in filamenta divisi, arteriis capillaribus obviàm fiunt, inque illas pluribus in locis inosculantur, &variè complicantur; adeoque haec vasa, inter se plurimùm irretita, &glandulis interserta, plexus admirandos constituunt: cujusmodi vasorum plexus, duabus veluti alis expansis, utrinque super crura medullae oblongatae usque ad corpora striata protenduntur; attamen iis ferè tantùm superficie tenus incumbunt, neque ullis vasorum insertionibus, aut medullae oblongatae, aut corpori calloso, firmiùs affiguntur; adeò ut sanguis in haec loca, nullo affluxu ejus in partes subjectas facto, solummodo adduci, abducique videatur; propter quos usus infrà dicetur. Plexus choroeides cum glandula pineali, in Tabula septima delineantur, G. F. E. Atque hactenus de phaenomenis supra medullam oblongatam, inter corpora striata &Cerebellum repertis; quae quidem, tum in homine tum in quadrupedibus, nisi quòd in magnitudine solùm differant, ferè simili modo constanter habent. Intra hoc spatium, in basi ejusdem medullae, plura notatu digna occurrunt: nam praeter vasorum quae suprà recensuimus abscissorum fines, Infundibuli situs &structura considerationem merentur: Nam ponè utriusque nervi optici coalitionem, inter crura medullae oblongatae ibi dehiscentia, receptaculum velut tubulatum, membranâ tenui, à pia matre ortâ, extus obductum, atque intus medullari substantiâ munitum, dimittitur: hujus orificium superius inter crura medullae oblongatae consitum est, eorúmque aperturam declivem excipit; exinde tubus brevis dimissus, glandulae pituitariae inseritur.