Latin
CAPUT II
Thomas Willis, Cerebri anatome 39
Unproofread scanNot analysed yet
Vidimus hunc Tubum, in Cerebro equino, pennâ anserinâ majorem, item pellucidum &aquâ limpidâ repletum; ut minimè dubitandum fuerit, quin serosi humores hâc viâ, de Cerebro in glandulam pituitariam dilabantur. quò tamen humores isti illinc ablegantur, postea inquiretur: quippe quod vulgò creditur, in palatum minimè feruntur. Juxta inferiorem infundibuli oram, in homine duae glandulae candicantes subsistunt, licèt in brutis tantùm unica, quae tamen major est, reperitur. Quis proprius sit partis illius usus, posthac dicetur; interim sive gemina, sive unica tantùm amplior fuerit, videtur quasi aggeris loco esse, &tenuem infundibuli membranam, nè disrumpatur, aut loco suo extrudatur, suffulcire: ex altero latere nervorum opticorum coalitus, ejusmodi suffulcimenti vicem praestat. Quod praeterea in hoc spatio continetur, ferè tantùm sunt ipsius medullae oblongatae crura, quae à Thalamis nervorum opticorum, versus occipitium ductu recto procedunt; cúmque infra infundibulum ambo coalescunt, postea toto illorum tractu, lineâ per medium ductâ, distinguuntur.