Latin
CAPUT XXVIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 399
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque Diaphragma musculos Thoracis secum ducens, propter alios Nervos cum praecordiis conspirat: isti in homine à Nervo intercostali profecti superiùs describuntur; atque in brutis a plexu inferiore Paris vagi nervus in plexum Thoracicum dimittitur, cui insuper totidem surculi, &fibrae quaedam in Diaphragmatis nervum protensae, talis commercii vicem praestant. Diaphragmatis motus anomali &irregulares à variis causis &aliarum partium instigatione diversimoda procedunt, qui item in homine multò insigniùs quàm in brutis animalibus eveniunt; quia nimirum in illo communicatio, per Nervos à plexu Cervicali Paris intercostalis in Diaphragmatis Nervum protensos, notabilis existit; cujusmodi &Plexus &Nervi in brutis desunt. Quoad ipsas verò anomaliarum species in quas Diaphragmatis motus perverti solet, observare licet, quòd pro libitu nostro respirationem aliquanto spatio sistere, eam mox corripere aut protrahere, possumus: In risu, ploratu &cantu ejus modò systole, modò diastole intensior, &cum vibratione iterata sursùm aut deorsùm facta crebrior evadit, cujusmodi illius actus, propter ista propiora commercia inter Diaphrag.