Latin
CAPUT XXVIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 400
Unproofread scanNot analysed yet
matis nervum aliâsque respectivas pectoris &faciei partes habita, eduntur: quinimo hinc efficitur (prout suprà ostendimus) quòd homo peculiariter sit animal risibile; porrò (quod etiam alibi innuimus) ex sympathia, quae oris &faciei partes per istos Nervos cum Diaphragmate intercedit, optima sternutationis ratio possit reddi, atque problema illud Aristotelicum facilè solvitur, Cur nempe homines, aut soli, aut maximè, prae caeteris animalibus sternutant: Enimvero sternutationis actus eum ob finem institui videtur, ut homo non tantùm emunctae naris sit, verùm ut illi torpor omnis à vicinis sensuum organis, imò &toto anteriori Cerebro, excutiatur. id quod facilè succedit, si membranae &ductus nervei, nares ac os cribriforme oblinentes, velut extimae spongiae liciniae, fortiter expressi &corrugati humiditates suas deponere coguntur; nam hae partes ità inanitae, statim instar spongiae compressae humores alios excipiunt, eos nempe à partibus vicinis derivantes: interim ut colluvies ità circa narium cavernas deposita foras excernatur, illinc à vehemente aeris sive spiritûs exsufflatione abripi &abstergi debet.