Latin
CAPUT II
Thomas Willis, Cerebri anatome 40
Unproofread scanNot analysed yet
Haec crura homini longè ampliora sunt quàm brutis animalibus: nimirum in isto, pluribus velut chordis medullaribus unà conjunctis constare videntur quasi in commum hoc spirituum animalium ductu, &viâ regiâ, totidem essent distinctae orbitae, quas spiritus, juxta varios sensûs &motûs localis impulsus, respectivè subeunt. Porrò hoc spatium medullae oblongatae ideo brevius &curtius in homine apparet, quia multum ejus à protuberantia annulari, quae à Cerebello dimittitur, &praemagna existit, occultatur. Hujus Caudicis medullaris latera, pia mater undequaque obducens, confertissimis vasorum plexibus investit; quibus nempe calor &succus nervosus, spiritibus longè iter instituentibus, velut continuum vectigal, advehuntur. Haec de priori medullae oblongatae sectione, sive portione ejus anteriori: jam proximè inspectionis ordo nos ducit ad posticam ejus regionem, cui nempe Cerebellum adnascitur; &processus ab hoc dimissi aut Caudicem ejus circumdant, aut eidem inseruntur; item è qua caeteri nervi intra Cranium producti, origines desumunt; super his deinceps ordine dicemus.