Latin
CAPUT XXIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 404
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXIX. De ratione discriminis quod Nervos Paris vagi ac intercostalis in homine ac in brutis animalibus intercedit: item de reliquis Nervorum paribus, tum intra Cranium, tum è medulla spinali oriundis: etiam nonnihil de vasis sanguiferis quae ad spinalem medullam pertinent. HActenus Nervos omnes ad praecordia &viscera, nec non ad plerasque alias partes, quae functionis involuntariae organa sunt, protensos, juxta ritum quo isti in homine conformantur, descripsimus, eorumque munera ac usus, ac in omnibus phaenomenoν maximè notabilium rationes subdidimus. Priusquam ad reliquas Nervorum conjugationes procedimus, ostendere oportet sub quo discrimine Nervi praedicti in brutis ammalibus reperiuntur, &in quem finem talis cujusque illorum discrepantia instituitur. Suprâ innuebatur Paris vagi truncum, in quadrupedibus vasa nervea plura quàm in homine ad Cor &appendicem ejus mittere: Cujus ratio satìs obvia est; quia sc.