Latin
CAPUT XXIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 405
Unproofread scanNot analysed yet
Nervi cardiaci in brutis ferè tantùm ab hoc Pari, &vix omnino ab intercostali procedunt; quare cùm isti solùm unius originationis sunt, ideo plures requiruntur, qui tamen omnes multò pauciores sunt quàm iidem in homine, à gemind stirpe, sc. ambobus Nervis, profecti: in quantum bestiae prudentiâ carent, &variis diversisque passionibus non multùm obnoxiae sunt, ideo non opus erat, ut spiritus ab ἐγκεφάλῳ in praecordia derivandi, duplici commeatu, sc. uno pro functionis vitalis exercitio, &altero pro affectuum impressionibus reciprocandis, potirentur; quin sufficiat. eos omnes, in quaecunque ipsorum munera destinatos, eodem usque tramite deferri. In plerisque Brutis, Nervus intercostalis à Plexu ejus ganglioformi, ferè sine ulla ramificatione, usque ad Plexum ejus thoracicum, solitarius perstat: in quo tamen transitu non eodem ritu in omnibus habet; nam in quibusdam singularis, &seorsim à Paris vagi trunco defertur, nec in toto itinere, nisi superiùs per surculum à Plexu ganglioformi dimissum, cum eo communicat. in plurimis verò, Nervus intercostalis mox à plexu ejus ganglioformi in vicinum Paris vagi plexum transit, Fig. 10. C.