Latin
CAPUT XXIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 408
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ex illis intra Cranium oriundis, Par nonum fibris etiam multis in origine constat, (prout suprà ostendimus) è quibus unà colligatis truncus existens, versùs linguam defertur, per cujus integram compagem, nempe à basi usque ad apicem trajectus, in toto tractu propagines exiles in utrumque latus dispescit, Fig. 9. 6. adeò ut nihil magìs obvium sit, quàm quòd hic Nervus linguae motus pro Sonorum articulatione requisitos perficiat, prout Nervi à Pari quinto in hoc membrum lati Saporibus dignoscendis inserviunt; pro utriusque facultatis, sc. tum motivae, tum sensitivae exercitio, linguae textura insigniter fibrata, duplicis organi virtutem praestat; itaque à binis nervis, praeter spirituum supplementa, tum motûs instinctus, tum sensibiles impressiones deferuntur. Quo praedictus Paris noni Nervus linguae motus faciliùs exequatur, ante linguae ingressum surculum unum deorsùm mittit, qui surculo è Pari decimo in musculum sternothyroeideum destinato occurrenti unitur; atque alter con jugationis nonae ramulus in musculos ossis hyoideos distribuitur, Fig. 9. 0. 0. Reverâ hi surculi tanquam funiculi dimissi, musculis qui ad linguae basin affiguntur movendis conducunt.