Latin
CAPUT XXIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 409
Unproofread scanNot analysed yet
qui equidem musculi, tanquam vectes linguae suppositi, ejus motum facilitant. Nervus decimi Paris, licèt intra Cranium cum multis etiam fibris exoriri videatur, tamen illinc in spinae claustra ossea dimissus, non nisi intra primam ac secundam vertebram emergens, extrà defertur. Statim ab egressu duos Nervos in plexum Nervi intercostalis emittit; in quem finem suprà ostenditur: praecipuus verò truncus ejus deorsùm latus, &surculum à Pari nono productum suscipiens, musculo sternothyroeideo impenditur: porrò hic Nervus ramos exteriùs reflectit, qui in musculos cervicis versùs occiput protensos distribuuntur; adeò hoc Par, quasi tantùm è vertebralium Nervorum censu esset, ramos quosdam Nervo intercostali impertit, caeterique omnes surculi &propagines ejus musculorum cervicis motibus peragendis inserviunt, Haec de Nervis intra Cranium oriundis, qui (prout ostensum erat) à Cerebri aut Cerebelli partibus existentes, ad functionis spontaneae, aut involuntariae munera destinantur, atque potissimùm in sensuum organa, aut facultatis vitalis &naturalis viscera distribuuntur. Restant plures aliae Nervorum conjugationes, quorum radices sive origines in medulla spinali (quae quidem oblongatae Ggg longatae tantùm exterior productio est) consistunt. Hi Nervi spinales, praeterquam quòd Pari intercostali ramos quosdam elargiuntur, ferè in totum musculoso generi impenduntur, eorúmque munus est, spirituum copias &motuum obeundorum instinctus extrà deferre, atque sensibilium impreßiones intus convehere.