Latin
CAPUT XXIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 419
Unproofread scanNot analysed yet
Haec de Arteriis circa spinam distributis: vasa secundi generis sunt Sinus, qui propter medullae spinalis, non minùs quàm ipsius εγκεφάλου usus, arterias &venas intercedunt, atque hîc implicatione magìs concinnâ ordinantur. Ratio autem cur sinus ad nobiliores has partes, atque praeterea vix ad ullas in toto corpore requiruntur, haec est; nempe ut circa corpora isthaec sanguinis extravasatio, aut stagnatio quaevis, omnimodò inhibeantur: attamen venae interdum non satìs deplentur, ut sanguinem ab Arteriis depositum illico excipiant, adeoque eluvionem ejus quamvis prohibeant; quapropter sinus, velut excipuli magìs idonei, ei muneri destinantur, utpote quorum receptacula ampliora sunt, ac citò inaniuntur; proindéque sanguinem ab utraque substantia medullari, nè sc. ipsam in capite aut spina inundet, commodiùs derivent. Quoad Sinûs vertebralis Figuram, ductus ejus plexui arterioso conformes huic in toto spinae tractu subjiciuntur. pari enim modo in utroque sinu, qui intra specûs ossei cavitatem ab occipite in os sacrum protenditur, vas unum excipiens, per cujus statim bifidos canales sanguis ab utraque medullae superficie in sinum reducitur; atque aliud deferens habetur, cujus ductu idem in venas exportatur.