Latin
CAPUT XXIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 420
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò in plerisque animalibus (licèt non omnibus) Sinus utriusque lateris super vertebrarum internodia per processus transversos connecti videntur, adeoque inter se communicant: uterque Sinus in summitate sua in sinus Capitis laterales continuatur; porrò ab eo tum in venam jugularem, tum in vertebralem ductus utrinque patescit, Tabul. 13. Fig. IV. Quis sinûs praedicti usus in genere sit, modò innuitur; nempe ut sanguis ab arteriis in spinali medulla depositus, illinc è vestigio exantletur, ac intra sinuum cavitates ampliores retineatur, donec in venas depletiores factas transferri poterit: at verò, quae circa istorum canaliculos deprehenditur, diversimodae implicationis crebraeque nosculationis ratio esse videtur, ut sanguis, si fortè intra sinûs partem aliquam uberiùs aggestus, ibidem stagnare, aut in medullam regurgitare aptus fuerit, per ista crebra emissaria hùc illùc in medium, aut in latus oppositum proliciatur: pari modo de sinubus circa spinam habet, ac cùm rusticus in agro suo crebras porcas transversim factas ad derivandam uliginem quamvis effodit.