Latin
CAPUT XXIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 421
Unproofread scanNot analysed yet
Restat alius sinuum vertebralium usus, cujus suprà mentionem fecimus, nempe ut sanguis juxta corpus medullare, per horum (utì &plexus arteriosi) maeandros variè intortos traductus, calorem pro spirituum animalium celeri trajectione requisitum velut à Balneo mariae suggerat. Quò flexuosi sinuum tractus &complicationes meliùs conspiciantur, tinctura quaedam venis vertebralibus injiciatur; atque statim ea sinuum ductus pervadens, ipsosque insigniens, scalae longioris, cum multis appendiculis, apparentiam exhibebit. Quinimo demum, per istas sinuum appendiculas ad tertium vasorum spinalium genus manuducitur, quae nempe sunt Venae, in quas sinus omnes sarcinam suam immediatè convehunt, quò nimirum ipsi continuò inaniti sanguinem usque recentem excipere possint. Quare per singulas vertebrarum commissuras ramus venosus in sinum protenditur, qui extemplò sanguinem in eo depositum, ac versùs Cor reducendum, auferat. Venae huic muneri designatae, ad arteriarum exemplar, alio modo supra Cor, alióque Quoad prius, ramus à infra ipsum disponuntur. venae cavae trunco infra subclavium profectus, arteriam vertebralem comitatur, &per processuum foramina ascendens. inter singulas vertebras ramulum sinui inserit, Tab. 13. Fig. II. h. h. h. Dein verò hujus venae summitas, versùs occiput delata, in sinûs truncum continuatur, pérque ductum alium in venam jugularem dehiscit: Insuper verò, tanquam hae communicationes pro sanguine elutriando adhuc minùs sufficiant, etiam inter utrasque venas rami transversi protenduntur, Tab. 13. Fig. Il. i. i. 1.