Latin
CAPUT V
Thomas Willis, Cerebri anatome 68
Unproofread scanNot analysed yet
Cerebri fabrica in volucribus, aliter habet ac in homine aut quadrupedibus: nam praeterquam quòd in ambitu ejus anfractus &inaequalitates omnino desunt; etiam interiùs, corpus callosum, &fornix, etiam corpora striata, qualia suprà descripsimus, prorsus desiderantur: atque insuper ipsa Cerebri compages alio modo configuratur. Quò haec meliùs perspiciantur, Cerebri anseris, aut galli Indici dissectionem instituas; atque membranis discissis, Cerebri fissuram, &medietatem ejus unam ab altera leviter comprimendo, diducas, &separare pergas, donec ventum erit ad ipsum fundum, in quo duo corpora medullosa existunt; quae nervorum instar transversim protensa, hemisphaeria invicem connectunt. Utrumque interstitii latus membrana subalbida investit, quae quidem striis, velut radiis à toto ambitu versus angulum inferiorem productis, insignitur; striaeque istae circa corporum medullarium insertiones concentrantur.