Latin
CAPUT V
Thomas Willis, Cerebri anatome 69
Unproofread scanNot analysed yet
Dein si membrana haec secetur, in utroque Cerebri hemisphaerio, cavitas subjecta apparebit; quae totum ab interstitii latere spatium, ac insuper posticam Cerebri regionem, magnâ ex parte subducit, eâque membranâ striatâ concameratur. Utraque cavitas circa fundum, in ductum intermedium &communem, qui ad infundibulum patescit, aperitur; &ex utroque ductûs istius latere medullae oblongatae crura exporriguntur, quibus utrinque Cerebri hemisphaerium per duo medullaria corpora appenditur; nimirum è Cerebri mole, ventriculo substratâ, meditullium unum, &è membrana striata ventriculum obtegente, meditullium alterum prodit. E binis hisce, in utroque latere positis, Corpora medullaria, nervorum instar, transversim protensa, duo Cerebri hemisphaeria invicem conjungunt: Insuper bina haec utrinque coalescentia, utrumque Cerebri hemisphaerium medullae oblongatae cruribus affigunt. Adeò Cerebri figura in volucribus, si hominum &quadrupedum perfectiorum Cerebro comparaveris, veluti inversa esse videtur: Nam sicuti in his, pars corticalis exterior est, eique medullaris substernitur; ità in volucribus inferior Cerebri compages, quae mole crassâ &spissiori constat, corticis loco est; membrana autem extima &superior, ventriculum concamerans, supra quamvis aliam partem medullaris apparet.