Latin
CAPUT V
Thomas Willis, Cerebri anatome 70
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò ventriculi in hominis &quadrupedum Cerebris, infrà &prope fundum; in volucribus superiùs &juxta oram exteriorem collocantur. Hujus discriminis ratio esse videtur, quòd in Cerebro perfectiore, quale homini &quadrupedibus contingit, spiritus animales tum ortum suum tum exercitium habent; sc. in parte ejus corticali procreantur, atque in medullari, quae satìs ampla huic substernitur, pro facultatum actibus, iidem circulantur, variéque expanduntur: At verò in volucrum Cerebro, spatium quidem satìs amplum subest pro spirituum generatione; sed pro circulatione eorum, ibidem locus vix ullus conceditur: Nempe avium Cerebra, muneribus phantasiae aut memoriae non multùm occupari videntur: Quinimò putandum est spiritus in Cerebro genitos. in medulla oblongata, pro tuenda functione animali, potissimùm exerceri; namque illic, utì mox ostendemus, substantia medullaris, quae corporis callosi loco est, consistit, &instar corporum striatorum in aliis, in his sunt membranae striatae; per quas sc. spiritus in Cerebro procreati, sine quavis ibidem diataxi, protinùs in medullam oblongatam feruntur: Caeterùm quia spiritus in Cerebro geniti, excrementa serosa deponere debent; ideo à complicatura membranae striatae, super Cerebri puppim, ipsiusque medullae oblongatae crura, ventriculi ad hanc rem satis idonei resultant: Attamen volucrum Cerebris, quia fornix omnino deest, bini tantùm ventriculi anteriores adsunt; intra quos plexus choroeides expanditur; cujus portio venosa à sinu quarto, utì modò dictum erat, paulò inferiùs oritur, arteriae autem ex utroque latere medullae oblongatae ascendentes, accedunt.