Latin
CAPUT V
Thomas Willis, Cerebri anatome 74
Unproofread scanNot analysed yet
processu mamillari, instruuntur; ac insuper intra nares, è quinto Pari nervos ascititios habent; quorum actione, &ramorum in alias partes communicatione etiam in ipsis, stricta adeò inter olfactum &gustum affinitas contrahitur. Caetera nervorum Paria ferè ad eundem modum habent, ac in homine &quadrupedibus. Pariter item observamus quantum ad Cerebellum, &reliquam medullae oblongatae portionem, inter aves &alia quae suprà consideravimus animalia, haud magnum discrimen intercedere; nisi quòd prominentiae orbiculares ante Cerebellum, aliaeque annulares sub ipso, in illis occurrentes, utraeque in volucribus desiderantur; nempe hae posteriores non videntur omnino requiri; priorum autem vices à prominentiis medullaribus excavatis, quales volucribus subesse ostendimus, facilè supplentur. Atque haec praecipuè notatu digna in avium Cerebris reperiuntur. Inter hos &Pisces quoad plurimas τοῦ ἐγκεφάλου partes, similitudinem quandam intercedere suprà innuimus: Quare ex re fore videtur, ut hîc coronidis loco, de piscium Cerebro nonnulla proferamus. Primò observamus, quòd cùm piscium Capita, respectu totius corporis, sint majora quàm cujusquam alterius animalis, Cerebrum tamen prae caeteris minimum in se continent: Nam duae moleculae, anteriùs positae, totum Cerebri ità propriè dicti locum sustinent; ex his duo nervi olfactorii insignes procedunt, qui longo &recto itinere ad foramina ex utroque oris latere excavata, quaeque instar narium sunt, feruntur: atque hoc piscibus singulare est.