Latin
CAPUT V
Thomas Willis, Cerebri anatome 75
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò de nervis opticis advertimus, quòd isti, utì in caeteris animalibus, ad se mutuò inclinati, haud tamen uniuntur, nisi forsan superficie tenus; verùm intercussantur, nervusque è dextro medullae oblongatae latere oriundus, in sinistrum oculum defertur, &è contrâ: ità quidem ut radii visorii non tantùm in oculo, verùm intra ipsa nervorum corpora, refractionem subeant. Medulla oblongata in piscibus simili omnino ritu, ac in avibus, duas insignes protuberantias intùs excavatas habet; &reverâ quoad motus locales, spiritus in utrisque simili modo exerceri videntur: nam utì pisces natant in aequore, ità avium volatus videtur quoddam natationis genus esse in aere. Porrò in his observare est glandulam pituitariam, infundibulum, &arterias carotidas, utì in caeteris animalibus; item pleraque nervorum paria easdem origines &distributiones habent excepto tamen quòd nervi auditorii hîc desiderantur licèt Casserius Placentinus hoc munus nervis olfactoriis attribuat. Cerebelli figura eadem est quae in perfectioribus animalibus.