Latin
CAPUT VI
Thomas Willis, Cerebri anatome 77
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. De Cerebri ejusque partium Muniis. Vbi imprimis de Cranii &Durae Menyngis Vsibus disseritur YNtra Jovis Cerebrum Pallada formatam, &ex illo editam fuisse, Poetae fingunt. Reverâ intra Cerebri uterum, Animae tum rationalis tum sensitivae conceptus omnes, Ideae, impetus, &potentiae qualescunque formantur, ac ibidem speciem &formam adepti, in actus prodeunt. Quapropter erit operae pretium in haec nobiliorum geneseon loca, earumque exordia &primaeva rudimenta inquirere, tum etiam diversas Cerebri partes, seu organa generationi famulantia, curiosiùs expendere: Adeoque huic parti operis mei eò sc. lubentiùs accingor, nempe ut dissectionis nostrae filum retractando, phaenomena quaevis inspectioni ac sensui ipriùs objecta, nunc iterum rationis oculo &severiori discursûs examini pensitanda subjiciam; saltem ea quae insignioris momenti, &summè notatu digna esse videbuntur. Neque enim in animo habemus singula aliorum manibus trita, &vulgari observationi prostantia, hîc in volumen ingens congerere.