Latin
CAPUT V
Thomas Willis, Cerebri anatome 76
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò quod de nervorum Pari vago in homine &quadrupedibus advertimus nempe quòd pluribus ejus fibris unà oriundis, ad eas nervi truncus à spinali medulla accedit: omnino pariter habet in Piscibus. Verùm singula ulteriùs describere non opus est: nam caetera, cùm ea quae ipsis tantùm &Avibus propria sunt, tum etiam quae cum volucrum &perfectiorum quoque animalium genere communiora obtinent, partim ex peculiari cum Avibus similitudine, partim ex universali omnium analogiâ, facilè innotescunt. Itaque jam quod superest de Cerebri ejusque partium, &appendicis usu &actione, unà cum functionis animalis oeconomiâ integrâ, philosophari aggredimur: ubi imprimis in Cerebri perfectioris, quale Hominis &quadrupedum est, munera inquiremus; simulque secundariò &collateraliter Cerebri minùs perfecti, quale volucrum &piscium est, ejusque partium officia &actiones explicabimus.