Latin
CAPUT VI
Thomas Willis, Cerebri anatome 79
Unproofread scanNot analysed yet
Intra concavam Cranii superficiem plures sulci &inaequalitates, à vasorum protuberantiis exarati apparent; nec rarò utramque ejus laminam à vasis pertransientibus in quibusdam locis perforatam vidimus: hujusmodi autem fossulas per Calvariae concavum ducunt arteriae in durae menyngis superficie exteriore eminentes. Cùm enim tota Cranii substantia primò sit mollis, &cerae instar facilè cedens; arteriae subtùs continuò pulsantes, prout sensim indurescit illa, tractuum suorum vestigia facilè imprimunt. Cranii figura in quadrupedibus depressa atque angusta, in homine, cui Cerebri moles immensa est, capacior ac ferè sphaerica requiritur. Cùmque huic Deus os sublime dederit, coelumque tueri, ac insuper Cerebro ejus animam immortalem, &coelestium speculationi habilem, indidit; ideo sicut facies erecta est, ità Cerebrum ipsum loco eminentiore, nempe supra Cerebellum &quaevis sensoria collocatur. In brutis verò, quorum &facies in terram prona est, &Cerebrum speculationi inidoneum existit, Cerebellum, utpote insigniori praecordiorum actioni &muneri inserviens, in suprema sede ponitur, cui Cerebri moles subjicitur: Insuper aliqua sensuum organa, aures nempe &oculi, Cerebro si non superiora, saltem aequalia statuuntur.