Latin
CAPUT VI
Thomas Willis, Cerebri anatome 80
Unproofread scanNot analysed yet
In Capite humano Cerebri &Cerebelli juxtà positi, imò totius cranii basis Horizonti parallela constituitur; quo fit ut minus sit periculi, nè qua ἐγκεφαλου portio huc illuc nutare, aut à propria sede dimoveri possit: in quadrupedibus autem, qui pendulo capite incedunt, Cranii basis rectum angulum cum Horizonte facit; quare Cerebro subjecto Cerebellum in summo collocatur; ità quidem, ut hoc minùs stabile, vacillare &de sede sua concuti posse videatur. Cui tamen incommodo, nè crebra Cerebelli concussio spirituum deliquia aut anomalias circa praecordia inducat, in quibusdam miro naturae artificio cavetur; quippe cùm in omnibus Cerebelli compages durâ menynge arctissimè constringitur, insuper in quibusdam sepimento osseo stabilitur; in aliis verò, utì lepore, cuniculo aliisque brutis minoribus, Cerebelli portio quaedam ex utroque latere osse petroso includitur; adeoque hoc duplici retinaculo tota ejus moles Cranio firmiter alligatur. De praecipuis Cranii ossibus, sc. de Osse cuneiformi, cribroso, &organo auditorio erunt propria dicendi loca, cùm de Cerebri ventriculis, ac de sensibus, quibus isthaec ossa inserviunt, particulatim agemus. Proximè ad duram Menyngem transeamus. Dura Menynx duplici vasorum &processuum genere instructa, duplicem quoque aspectum gerit, &muneris sui partem Cranio ambienti, partémque ἐγκεφάλῳ intùs contento debet.