Latin
CAPUT VI
Thomas Willis, Cerebri anatome 82
Unproofread scanNot analysed yet
Vasa ad Duram menyngem spectantia, aut arteriae sunt &sanguinem adducunt; aut ductus venosi, qui sanguinem illinc, ac à toto praeterea Capite interiore, superfluum excipientes, versùs Cor reducunt. Quoad vasa prioris generis utrinque duae arteriae à Carotide ejusdem lateris, antequam ad Cerebri basin pertingit, oriundae, in crassam menyngem feruntur: quae tamen superficiem ejus exteriorem, sive convexam ferè tantùm occupantes, huic membranae, etiam aliquatenus Cranio, ejusque integumentis succum &sanguinem afferunt. Quoad vasa sanguinem reducentia, haec menynx quatuor amplißima continet, in quae velut magna maria, arteriarum toti ἐγκεφάλῳ inservientium rivuli omnes sese exonerant: nempe in hac membrana quatuor insignes cavitates vulgò dictae sinus observantur; quae eo ritu disponuntur, ut velut promptuaria in diversis locis constituta, sanguinem è qualibet Cerebri regione &angulo reducendum excipiant: nam sinus tertius sive longitudinalis anteriori Cerebro prospicit, quartus meditullio ejus, primus autem &secundus sangui nem, à Cerebello &posticâ Cerebri parte regurgitantem, admittunt.