Latin
CAPUT VI
Thomas Willis, Cerebri anatome 81
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus membranae processus exteriores, intra omnes Cranii sinus &cavitates insinuantur; quorum aliquibus oblinimento &munimini sunt, aliis autem vim sensilem impertiunt; id quod manifestè satìs apparet in osse cribriformi, per cujus foramina menyngis hujus laciniae trajectae, olfactûs sensui aliquatenus conducunt. Item hujus productiones oßis cuneiformis recessibus &cavernis instratae, pro vasorûm &exitu &ingressu vias muniunt. Durae menyngis processus interiores qui ἐγκέφα. λον spectant, Cerebri ac Cerebelli partes dividunt ac interstinguunt; iisque in locis dura mater crassissima existit, nè sc. in magna Capitis concussione, duo isthaec invicem allidantur, ac se mutuò comprimant. Quare in canibus, (prout modò innuimus) qui prono capite ad citatiorem cursum urgeri solent, Dissepimentum osseum inter haec corpora dimittitur: Pariter in fele, equo, vulpe, &plerisque aliis animalibus, à quibus vivendi ratio &usus postulat ut citatiore cursu moveantur, Sepimentum illud osseum, vulgò Os triangulare dictum, profundè dimittitur inter Cerebrum &Cerebellum; quin &sinus omnes per os istud, foraminibus in id affabrè excavatis, transeunt.