Latin
CAPUT VII
Thomas Willis, Cerebri anatome 90
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim utriusque horum, ac imprimis Cerebri regio valde anfractuosa fuerit, haec membrana anfractuum &gyrorum ejus sulcis profundis, pariter ac liris summis adnascitur; quinimò praecipuae vasorum complicationes usque in convallibus disponuntur, quasi ibidem tutelae gratiâ reconderentur. Nec tantùm anfractuum hiatus haec menynx obducit; ast etiam interstitiorum omnium summitates colligat, ac invicem connectit, adeoque integram τe ἐγκεφάλου superficiem planam reddit globosam &quasi mundi aemulam. Quò mirabilis hujus membranae in omnes Cerebri anfractus diffusio, adeoque vasorum per intimos quosque recessus distributio, meliùs conspiciantur, hominis, aut etiam bruti animalis hydrope defuncti, caput aperiatur: quibus enim Cerebrum multâ humiditate scatet, retinacula quibus haec menynx Cerebri substantiae affigitur, laxantur, adeò ut membrana cum vasorum plexibus facilè abstrahi, ac ferè integra avelli poterit: quâ quidem avulsâ, Cerebri plicae nudae apparebunt; etiam vasorum ubique in penitiorem Cerebri substantiam insertiones percipientur. Cerebro autem sano &sicco Pia mater ità arctè cohaeret, ut vix in ulla parte distrahi aut cultello separari queat. Jam pridem ostendimus, quo ritu arteriae &venae (quae velut hederae serpentes, Piae matri innituntur, eâmque variè intertexunt) universum Cerebri &Cerebelli ambitum, eorumque interstitia, anfractuum hiatus, sinus, &cavitates surculis densissimis obvelant, &ubique in medullarem substantiam propagines exiles demittunt; ità ut minimè dubitandum fuerit, quin spiritus animales, immediatè è sanguine velut extillati, ubivis in toto ἐγκεφάλῳ in poros &meatus Cerebri &Cerebelli excipiantur. Hinc facile erit Piae matris usum sive officium assignare: Scil.