Latin
CAPUT VII
Thomas Willis, Cerebri anatome 91
Unproofread scanNot analysed yet
imprimis haec membrana universas totius ἐγκεφάλου partes investit, eâsque omnes ab invicem interstinguit. Enimvero haec anfractuum hiatus &interstitia quaevis obducens, sepimenti loco est, quo spiritus animales intra proprias ubique cellulas &expansionum orbitas coerceantur, nec in fines alienos transcurrere, adeoque facultatum plurium actus confundere permittantur. Dein adè, haec menynx vasa omnia sanguifera, sc. tum arterias tum venas, unà cum diversimodis illarum productionibus, sustentat, adeoque sanguini versus Cerebrum adducendo abducendoque commeatum praebet. Circa haec vasa quae huic menyngi innituntur, ejusque in partes omnes protensionem sequuntur, plurima admiranda &summè notatu digna occurrunt, quorum rationes &usus investigare, nostri instituti est. Super his, primò observamus, quòd hae arteriae &venae, secùs quàm in ulla praeterea corporis parte, haud juxtà oriundae, usque sociae pergunt, verùm à finibus oppositis prodeuntes, ubivis sibi mutuò occursant; sc. arteriae è Calvariae basi ascendunt, &totum perreptando, surculos &propagines sursum emittunt; quibus ductus venosi è sinibus exorti, &deorsùm lati, obviàm fiunt. Hâc ratione sanguinis rivi ubique in Cerebro adaequari videntur, dum sc.