Latin
CAPUT VII
Thomas Willis, Cerebri anatome 93
Unproofread scanNot analysed yet
Horum ratio esse videtur, partim ut sanguis è Corde in diversas Cerebri plagas deducendus, priùs quàm ad loca designata perveniat, quoad partes &particulas exacte misceatur. Nam sanguinis torrens, quoniam in minutiores rivulos divisus, tam longo circuitu incedit, languere, ejusque spiritus depauperari possint, denique ipse nimiùm deferbescere, nisi quòd varii laticis ejus ab utroque latere &aliunde concursus, hanc flammam vitalem, brevi in spiritus aethereos cessuram, de novo accenderent. Veruntamen subest alia, eâque longè potior, multiplicis horum vasorum inosculationis ratio; nimirum ut sanguim in diversas Cerebri regiones ituro, in singulas multiplex, eâque certiovia pateat; adeò ut uno fortè aut altero praecluso aditu, alius tamen succedaneus facile reperiatur: ex. gratiâ, si Carotides unius lateris obstruerentur, tum lateris alterius vasa provinciae utrique prospiciant. Etiam quoad arterias vertebrales, eodem ritu providetur. Porrò si Carotides utraeque infarciantur, per vertebrales singularum munera supplentur, &vice versâ, vertebralium occlusarum defectus Carotides resarciunt.