Latin
CAPUT VII
Thomas Willis, Cerebri anatome 94
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hunc modum, nè sanguinis uspiam in quavis Cerebri, aut appendicis ejus intra cranium parte, affluxus deficiat, singulari artificio cautum est: Cùm enim laticis hujus quatuor sint distincti, &ab invicem remoti aditus, si forsan tres eorum occludi contigerit, per unicum tantum, sanguis advectus reliquorum omnium canales &ductus illicò supplebit. Id quod experimento à me, non sine admiratione, summa &voluptate, saepius facto, comprobatur. Nempe liquorem atramento tinctum, quoties in Carotidem alterutram injeci, statim rami utriusque lateris, imò &arteriarum vertebralium praecipuae propagines, eâdem tincturâ inficiebantur: quinimo si talis injectio per unicum aditum aliquoties iteretur, vasa quemlibet Cerebri &Cerebelli angulum &recessum perreptantia, eodem colore imbuentur Etiam quibus rete mirabile adest, tinctura injecta ex uno latere, vasorum plexus retiformes in utroque pervadet.