Latin
CAPUT VII
Thomas Willis, Cerebri anatome 98
Unproofread scanNot analysed yet
Quare opinari sas sit, dum purior &spirituosa sanguinis portio, à reliqua ejus massa secreta, in Cerebrum extillatur, humiditates serosas à glandulis, quae numerosae adsunt, excipi, &ab iisdem aliquandiu retineri, donec in venas iterum inanescentes remandari poterint. Hactenus vasorum sanguiferorum, quae piae matri quaquaversus intertexta sunt, ramificationes tantùm superiores lustravimus; eorumque plexus, qui velut sylvae coma, aut hederae serpentes, totius ἐγκεφαλου exteriorem ambitum obvelant. Quo autem ritu, &artificio quasi chymico, vasa haec spiritus animales Cerebro ac Cerebello instillant, ac invicem praeterea usui inserviunt, infrà dicetur, postquam densissimi hujus nemoris aspectum inferiorem, ac humo proximum, sc. arteriarum omnium quae Cerebro destinantur truncos majores, ubi Cranium pertranseunt, &superiùs emergunt, consideravimus.