Latin
CAPUT VIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 99
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. Ostenditur quo discrimine Arteriae in variis animalibus Cranium pertranseunt. Item quae sit cujusque ratio, &in quem usum Rete mirabile constituitur Rteriae cerebro destinatae numero sunt quatuor, sc. duae carotides, &totidem vertebrales. Circa priores suprà observavimus, earum truncos apparatu quodam veluti mechanico, os cuneiforme pertransire; nimirum utraque arteria sub ipso ascensu incurvatur ità, ac intorquetur, ut sanguis antequam cerebrum attingat, repetito littorum objectu, ceu obice quodam impeditus, eò tardiùs &minùs rapidè influat. Hoc autem in cunctis animalibus haud uno eodémque ritu efficitur: licèt enim arteriae ascensus in omnibus sit obliquus &intortus, ipsa tamen in quibusdam, sc. homine &equo, majori ambitu circumflexa, &trunco etiam singulari ac indiviso ad cerebrum usque progreditur: Cùm in plerisque aliis quadrupedibus eadem minori circuitu cranium superet, &mox sub dura matre delitescens, ibiplexus retiformes, rete mirabile vulgò dictos, dem divaricetur: Itaque è re fore videtur ut in varias hujusce discriminis rationes inquiramus.