Latin
CAPUT I
Thomas Willis, Cerebri anatome lvi
Unproofread scanNot analysed yet
Ut Cerebri ità propriè dicti Anatome ritè celebretur, haud vulgari sectionis modo procedendum esse existimo: Verùm ubi totius ἐγκεφαλου κεφάλου calvariâ exempti compages coram oculis sistitur, imprimis posterior Cerebri limbus, ubi Cerebello ac medullae oblongatae connectitur membranis undique discissis aut avulsis, à cohaesione cum partibus subjectis (quantum fieri potest) liberetur; tunc facilè constabit, quòd Cerebri substantia corporibus istis haudquaquam unitur verùm per se, nisi quòd membranarum nexu superficie tenus conjungitur, ab iis omnino libera ac independens fuerit: quinetiam haec Cerebri puppis à vicinis partibus eo ritu divisa, si anteriùs reclinetur, medullae oblongatae Crura, prorsus nuda, ac à Cerebro &cerebello (nisi in quibus locis haec illi appen duntur) omnino distincta apparebunt. Porrò cùm Cerebri limbus à cohaesione sua solutus elevatur, tres ventriculi, ità vulgò dicti, in unum inane spatium (seu vacuitatem meram è complicatione Cerebri resultantem) evadent. Insuper observare erit, quomodo Cerebrum anterius tantùm medullae oblongatae uniatur; utque binis in locis crurum ejus velut apicibus affigatur; quòd fornix ità dictus, velut subtensa, sive ligamentum fuerit. quae anteriùs, ubi Cerebrum appenditur, exorta, ad posteriorem ejus limbum producitur, cui duobus veluti brachiis expansis unitur, adeoque totam Cerebri compagem, nè in planum evolvatur, usque in figura sphaerica continet, eâmque medullae oblongatae cruribus firmiter colligat.