Latin
CAPUT I
Thomas Willis, Cerebri anatome lvii
Unproofread scanNot analysed yet
Cerebri humani à partium aliarum nexu divisi, ac sursum elevati, quò sc. vacuitas à plicatura ejus resultans, &pro ventriculis habita, item quò fornix, &crura medullae oblongatae nuda &distincta conspiciantur, Figura in Tabula quarta repraesentatur. Et verò haec Cerebri positio sive aspectus, nempe cùm posterior ejus limbus, à medullae oblongatae cohaesione per membranas factâ liberatus &elevatus, antrorsum inclinatur, totam ejus compagem, quicquid nimirum extrà aut intùs, sive in fronte aut recessu habet, item quae fit illius ad alias partes habitudo &respectus, planè detegit, &ipsis oculis usurpanda exponit. Horum praecipua breviter, ac eodem ordine quo inspectioni occurrunt, subjiciam. Cerebri figura, praesertim in homine, ad globosam sive sphaericam nonnihil accedit: superficies exterior, gyris &anfractibus, qui intestinorum convolutionibus similes sunt, undequaque insignitur: singuli Anfractus, imò totus ejus ambitus duplicem substantiam continet, sc. corticalem, quae cineritii coloris &extima est; atque medullarem, quae, isti substrata, subalbida apparet. Cerebrum hujusmodi Anfractibus. quasi liris &sulcis exaratum, in medio diffinditur, ac veluti in duo Hemisphaeria dirimitur; Utraeque tamen medietates conveniunt, &quasi fundantur in substantia similari albissima, quae totam Cerebri molem interiùs obducit, ac quasi concamerat.