Latin
THO. WILLIS
Thomas Willis, Cerebri anatome viii
Unproofread scanNot analysed yet
Deposcente enim illâ quam in hac Academia sustineo Provinciâ, ut de Sensuum, quà externorum, quà etiam internorum, muniis, de Animae facultatibus affectibusque, nec non horum omnium organis &vario apparatu commentarer, &in eam rem rationum syllogas aliquot, &phaenomenis non abludentes hypotheses excogitâssem; quae (ut fieri in istiusmodi negotiis amat) in systema quoddam artis &doctrinae compagem demum accreverant. Tandem verò cùm, deflagrante inventionis impetu, singula retractarem, &ad severiores calculos exigerem, is mihi videbar esse, qui, ceu pictor aliquis, Caput humanum non ad Archetypi alicujus fidem, sed audacis penicilli arbitrium delineaverat, id secutus, non quod verius, sed quod accommodatius, quodque optavit potiùs referret, quàm quae cognosceret. Haec serio apud me pensitans, tandem velut ex placido evocatus somnio tristis evigilavi; puduit nimirum me hucusque precariò fuisse Philosophum, &Poeticam quandam physicen, novitate imprimis, &conjecturis affabrè atque concinnè sese excipientibus, Auditores meos &meipsum delinivisse, &utrisque nostrûm, ceu incantamento &praestigiis, fecisse fucum.