Latin
THO. WILLIS
Thomas Willis, Cerebri anatome ix
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem morâ omni sepositâ, aliam protinus inire viam seriò apud me statuo, inque hoc unum incumbo, ut non ex receptis aliorum placitis, non propriae mentis suspicionibus &Auguriis, sed in posterum ex Naturae &ἀὐτοψτας fide penderem: Itaque totus deinceps sum in studio Anatomico: cúmque in Cerebri ejusque appendicis Nervosi munera ac usus potißimùm inquirerem, Capitum imprimis cujusque generis crebrae apertioni, &contentorum quàm poßim maximè seriae ac sedulae inspectioni me addico; ut postquam totius, &partium singularum, figurae, situs, processus eorumque ad alia corpora respectus &habitudines exactè perpenderentur, circa oeconomiae animalis exercitium, defectus, &anomalias, quiddam veritati subnixum tandem aliquando eliciatur; adeoque basis firma &stabilis jaciatur, cui non modò Physiologia certior, quam in Scholis profiteri teneor, sed &,quam diu meditatus fueram, Cerebri &Nervosi generis Pathologia superstruatur. At verò huic operi accuratiùs perficiendo, cùm mihi nec otii, ac forsan, è proprio Marte, non virium satis suppeteret, auxiliares aliorum manus accersere non erubescebam. Atque Medici hîc imprimis Doctißimi, &Anatomices summè periti, Dni Richardi Lower ope ac sociâ usus sum operâ; cujus sanè &cultelli &ingenii aciem mihi in corporum priùs abditorum tum fabricâ, tum muniis meliùs indagandis, emolumento fuisse, lubens agnosco.