Latin
THO. WILLIS
Thomas Willis, Cerebri anatome x
Unproofread scanNot analysed yet
Quare hoc comite &coadjutore ascito, nulla ferè dies sine administratione quadam Anatomica transibat; ità ut brevi temporis spatio, de Cerebro, ejusque intra Cranium appendice, nihil non planè detectum &nobis intimè perspectum videretur. PPosthaec, cùm pensum longè difficilius, νευροτομίδυ sc. aggrederemur, tunc plurimùm emicuit Viri hujus solertia planè admiranda, nec non indefatigabilis industria, nulloque obice sistendus labor: Nervi enim cujusque, utut minu ti, ac intra alia corpora immersi, ac variè impliciti, divaricationes omnes quaquaversùs oberrantes, exactißimâ indagine prosequutus, adeoque ramorum &propaginum cujusque Paris longè lateque diffusorum labyrinthos evolvens, eorundem, utì &multorum sanguiductuum schemata, sive Iconas, cujusmodi in hoc tractatu prostant, Ichnographicas, propriâ manu exaravit; quae quidem ut sine falsi crimine aut erroris labe fideles prorsus ac emendatißimae prodierint, id egit, ut vix ullam Tabula contineat lineolam, aut levißimum ductum, cujus conformatio, &exacta habitudo, non plurium animalium, eam ob causam mactatorum, indiciis comprobata fuerit.