Latin
CAPUT I
Thomas Willis, Cerebri anatome xlii
Unproofread scanNot analysed yet
Quare cùm in cane, vitulo, ove, porco, &plerisque aliis quadrupedibus, Cerebri forma &compositio (magnitudine solùm exceptâ) parùm differant ab ejusdem figura &partium diathesi in homine, satius duxi Cerebri Anatomen quandam è crebra cujuscunque generis animalium dissectione componere. Atque in hoc negotio, siquidem ostendero communitates &differentias quas in variis animalibus, inter se &cum homine collatis, subjectae partes obtineant; certè ex tali Anatomia comparata, non modò cujusque organi facultates &usus, verùm ipsius animae sensitivae vestigia, influentias, &secretos operandi modos detegere licebit. Circa animalium Capita, in quibus dissecandis nos potissimùm exerceri convenit observare est, inter hominem &quadrupedes, item inter volucres &pisces, quoad praecipuas τοῦ ἐγκεφάλου partes, analogiam insignem intercedere: Cùm enim mundi recèns conditi producerentur primi incolae, ut una dies volucres simul &pisces, altera hominem &quadrupedes pariter exhibuit; ità in utrisque speciebus Gemellis cerebri fabrica similis existit; sed inter istam prioris &hanc sequentis diei prolem, quoad partes istas, magnum discrimen reperitur.