Latin
CAPUT I
Thomas Willis, Cerebri anatome xliii
Unproofread scanNot analysed yet
In quantum igitur homines &quadrupedes Cerebra perfectiora &inter se magìs similia obtinent, ab illorum inspectione observationes nostras ordiemur: dein postea ejusdem Cerebri in volucrum &piscium genere anatomias tradituri. Atque hîc inprimis circa hominum &quadrupedum Capita (prout modò innuimus) ipsius dissectionis sive Anatomicae administrationis methodum proponemus, simulque partes omnes seriatim &compendioso quasi catalogo recensebimus deinde Cerebri ejusque appendicis particulas, brevi in tabella sic adumbratas, mox latiùs protrahemus, earumque usus &actiones pro cujusque facultatis exercitio designabimus. Cùm itaque hominis vel canis, vituli aut ovis Caput prae manibus habeatur velamenta ejus exteriora (dè quibus, utpote satìs notis, parùm solliciti sumus) seponantur: tum cranii tegmine serrâ diviso &adempto, ex omni parte ossa ad calvariae basin forcipibus aut scalpro diffringantur, ità ut contenta, quantum fieri possit, semel intuentibus omnia palàm fiant. Igitur quod primò in conspectum venit est dura mengnixninx communi integumento caetera quaevis includens.