Latin
CAPUT I
Thomas Willis, Cerebri anatome xlvi
Unproofread scanNot analysed yet
Ista autem ut peragantur, ab anteriore parte, quâ abscissum est os frontis, incipiendum erit. Itaque Cerebri prora sub hoc osse recondita si parùm elevetur, protinus in conspectum venient processus mammillares, unà cum nervis olfactoriis iisdem appensis; quibus juxta insertionem dissectis, in utroque processu cavitas apparebit. Haec in vitulis ampla &rotunda est, item aquâ limpidâ impleta: sed &in utroque nervo olfactorio cavitas manifesta reperitur, utrinque ad ventriculos anteriores Cerebri continuata, cui si immisso siphone insuffletur, statim tota Cerebri moles intumescet. Post nervos olfactorios, circa cristam Galli duae exiles arteriae è Calvaria emergere, ac versus Cerebri interstitium deferri videntur, quae tamen revera sunt carotidum rami, qui anteriùs delati cristae annectuntur, &exinde reflexi Cerebro anteriori prospiciunt. Hisce vasis ibidem dissectis, nervorum opticorum coalitus &exitus succedunt; quorum trunco abscisso, paulò inferiùs infundibulum &,ex utroque ejus latere, arteriae carotides ex osse Cuneiformi emergentes apparent; quae Cerebro elevato clariùs conspiciuntur.