Latin
CAPUT I
Thomas Willis, Cerebri anatome xlv
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper hae arteriae quibusdam in locis supra cerebri verticem (utì Webferus observat) duram menyngem perforant, ac piae matri surculos quosdam impertiunt. Denique, superficies exterior hujus menyngis tam crebris venarum propaginibus quàm arteriis nusquam consita est; verùm è quatuor ejus sinibus, (qui sanguinis receptacula venosa sunt) per interiorem hujus membranae superficiem venae plures exeunt, quae statim piae matri insertae per totum ejus ambitum disseminantur, eaedémque quaquaversus è sinibus delapsae, Arteriis è capitis basi ascendentibus ubivis occurrunt, cúmque iis unà divaricatae, multiplices vasorum plexus constituunt. Quò haec meliùs conspiciantur, postquam arteriae satìs notatae sunt, dura menjnx juxta cranii diffracti limbum orbiculatim secetur; dein quicquid illius Cerebro &Cerebello integumento ac interstitio est elevetur, ut vasorum, sc. venarum, è sinibus Atus, earúmque in piam matrem distributiones adverti queant; quibus postea disruptis, membrana cum sinibus penitus avellatur; quod verò hujus membranae reliquum ossibus ad calvariae basin cohaeret, separetur; adeò ut integra Cerebri ejusque appendicis compages quadantenus elevari, huc illuc deduci, per totum conspici, ac demum calvariâ eximi poterit.