Latin
Lines 1-47
Titinius, Togatarum fragmenta 1-47
Not analysed yet
inauratae atque inlautae mulieris
prius quam auro priuatae purpuramque aptae simus
ego ab lana soloci ad purpuram data . . .
frygio fui primo beneque id opus sciui:
Reliqui acus aciasque ero atque erae nostrae . . . .
quod quidem pol mulier dicet,
Namque uni collegi sumus.
ita spurcus
Animatur <ira> in proelium:
Veles, eques, -recipit se
Neque ferit quemquam hostem.
Vbi <iam> ambitionem uirtuti uideas antecedere
id necessest? -
Edi!
Noctu diusque
Ita semitatim fugi atque effugi patrem.
Ego me mandatam meo uiro male arbitror,
Qui rem disperdit et meam dotem comest.
iam pridem egressa tu perbiteres.
uideram ego te uirginem
Formonsam, sed sponso superbam esse, forma
Ferocem.
Interea fetida anima nasum oppugnat . . . .
Aspecta formam atque os contemplato meum.
Da pensam lanam: qui non reddet temperi
Putatam recte, facito ut multetur malo.
Quae inter decem annos nec quiuisti unam togam detexere.
Ni nos texamus, nil siet, fullones, uobis quaesti.
Nec noctu nec diu licet fullonibus quiescant.
Terra <enim> haec est, non aqua, ubi tu solitus argutarier
Pedibus, cretam dum compescis, uestimenta qui laues.
Si quisquam hodie praeterhac posticum nostrum pepulerit,
Patibulo hoc ei caput effringam.
Perii hercle uero: Tiberi, nunc tecum obsecro,
Vt mihi subuenias, ne ego maialis fuam.
formicae pol per similest rusticus.
Supparum
Euerrite aedis, abstergete araneas.
satis esse libram aiebant
Ambobus farris. -Intritae <mea> plus comest sola uxor.
<Nam> posquam factus <es> maritus, hanc domum
Abhorres, tuam etiam uxorem uideo pauciens.
Tu facis inique, qui uenire pauciens
Soles in urbem.
Si rus cum scorto constituit ire, clausis ilico
Abstrudi iubeo, rusticae togai ne sit copia.
Parasitos amoui, lenonum <eum> aedibus absterrui,
Desueui, ne quod ad cenam iret extra consilium meum.
<Cur> non exscrattis parasitum nec uestrum aspellis domo?