Latin
Lines 48-98
Titinius, Togatarum fragmenta 48-98
Not analysed yet
Edepol hominis <es> ignaui functus officium . . .
Nimium te patrocinari censeo benigniter.
Simul ut pueras hasce nocte suspirare creui . .
at uestrorum aliquis nuntiet
Geminae, ut res suas procuret, et facessat aedibus.
Longus sermo habetur, reuortetur spissa.
Mulier credo aduorsum illum res suas conqueritur . . .
ergo ut sua seruet dona, nobis faciundum est ita,
Vt cum ea primum blanditer <nos> comparemus conloqui.
Sin forma odio <nunc> sum, tandem ut moribus placeam uiro.
Eu ecastor, si sitis moratae ambae ibus pro ut ego moribus.
in foro aut in curia
Posita potius quam rure apud te in clausa . . . . . .
Numquamne mihi licebit hodie dicere?
Nunc adeo uisam: rem magnam aibat uelle se mecum loqui,
Et commode eccum exit.
Nam quid ego feci ted aduorsum aut meum patrem,
Quem pauperetis ambo uestris sumptibus?
seueriter
Hodie sermonem amica mecum contulit.
Magis quae <se> fama oblectarent, ni eam male factis nobilitarent.
Verum enim dotibus deleniti ultro etiam uxoribus ancillantur.
Rectius mecastor +piculetae Postumae
Lectum hodie stratum uidi scrattae mulieris.
quam ego hodie extorrem
Hac domo faciam, pilatricem pallae euallauero pulchre.
Date illi biber, iracunda haec est.
Ne tu istum edepol extulisti pariter ut dignus fuit.
Sed te amabo: quid desubito tam repente ad me uenisti?
Tibin ego remedium quom sciam non delicem?
Tuburcinari sine me uultis reliquias.
pernam totam diligit.
Ferentinatis populus res Graecas studet.
Manus lauite, mulieres, et capita uelate!
grauique obsonio
Conuiuas
farticulam, cerebellum, lactis agninas . .
contemplari ancillas, quam arbitrer
Illarum subcubonem esse . . . . . .
Dic istud, quaeso: quo te auortisti? mein fastidis,
Meae deliciae?
a stultitia cupidinis
Petunt consilium, bona bonorum gratia
Parui ut faciatur.
Ita enim uti eum oportet libertatem, qui sapit.
Quod ea parasitus habeat, qui illum sat sciat
Delicere et noctem facere possit de die.