Latin · Dactylic hexameter
DE COCOLATIS
Tommaso Strozzi, Poemata varia 85
Unproofread scanNot analysed yet
Incoctus purâ Cocolates indicus undâ.
Sed jam tempus erat, lati post aequoris undas,
Emensosque sinus, puppem praecingere serto
At me cogit adhuc dubio subsistere ponto,
Quae dudum doctas agitat lis multa palestras.
Scilicet, ingenio, Superum qui jura, Magistri
Exagitant; certo flectant ut cardine mores:
Acri inter sese studio contendere pergunt,
Num ritu decreta sacro jejunia solvat:
An ne intacta sinat, trito liquor indicus usu,
Sunt qui mexiaci praepinguia semina pomi,
Sacchareumque salem, vesca inter pabula censent.
Scilicet &lapsas reparant in corpore vires,
Esuriemque arcent, ac vitam fomite, firmant:
Chaoniae ut quondam, Saturno Principe, glandes.
Hinc &detrità Cocolatis fruge, vel ipso
Frangi jussa putant potu jejunia. Quod si
Qui levius statuunt, liquidi tibi nectaris haustum Indulgent, etenim tantilli ponderis ossam, Materiem censere levem sine crimine possis. Quae dibzy G Google
Quae semel hausta, sacros lejuni innoxia ritus
Haud violet; ni mixta iterum tibi pocula fundas.
Namque vetant magni nuper decreta Quirini.
Ast alii, quibus est audax sententia menti:
Non modo permixtà dilutum najade libum,
Quin ipsam solidis concretam frugibus offam
Escarum numero expungunt: nam frigore metrum
Quòd nimio excedant, Cacai semina, suetis
Accensere cibis renuunt, interque venena
Constituunt: dulcemque salem, quo sacchara constant (a)
Nutrimenta negant labenti apponere vitae
Caetera, quae modico conspergunt pulvere massam,
Condimenta putant, stomacho queis gratiùs humor
Accidat, illecebrisque gulam, naresque lacessat.
Hinc si quis solo Cocolatis fomite vitam